Charter Document - 03900013

Charter Document - 03900013


Charter Number: 03900013
Cartulary Title: Klosterneuburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Reichprecht dei munere et gracia meorum dominorum in Neunburch plebanus in Chalnperch omnibus hanc literam intuentibus tam presentibus quam futuris notum esse volo tenore presencium evidenter Quod cum ecclesia in Chalnperch haberet quartale iugeris unius vinee quod cum omni diligencia ad ipsius ecclesie utilitatem perfectum non possem redigere per culturam ecce de consilio et bona voluntate tocius plebis ad dictam ecclesiam pertinentis cuidam nomine Albrecht pro LX den vendidi hoc pacto ut de ipsa parte post annum futurum et deinceps mediam urnam annis singulis in vindemia de fructibus eiusdem servire debeat ecclesie antedicte Sciendum et quod eandem pecuniam de scitu et consilio plebis universe consumpsi in opere campanistri ecclesie sicut patet Ne autem idem Alb vel sui heredes aut cuicumque vendiderit ad servicium memoratum tam a nobis quam a nostris successoribus debeat in dicta vinea calumpniose in posterum aggravari presentem paginam domini mei Nycolai venerabilis prepositi Newnburgensis in cuius presencia et permissione factum est sigillo roboratam sepefato Alb dari impetravi in testimonium evidens et cautelam Huius rei testes sunt d Vlricus decanus d Arnoldus d Pabo senior d Otto Cellerarius d Meinhardus d Pabo pedagogus Fr Eberger Hainricus ortulanus Rudgerus Chonradus Wernhardus neucham perngerus chonradus murator et frater suus Chonradus Eyrinch Hainricus parvus vlricus zwischen wegen Rudgerus frater suus Datum Anno Domini MCCLX XIV Kal Januar