Charter Document - 03900005

Charter Document - 03900005


Charter Number: 03900005
Cartulary Title: Klosterneuburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cunradus Dei gracia Prepositus Ecclesie sancti Cvidonis in Spira et Canonicus Maguntinus Apostolice sedis legatus Omnibus Christi fidelibus quibus hec littere fuerint ostense Salutem in eterne beatitudinis incrementum Ad honorem Domini nostri Jesu Christi et Gloriose genitricis eius nec non ob veneracionem meritorum beate Katerine virginis et martiris habita super hoc eciam consideracione nobilis viri O de Grifenstein nobis cum instancia supplicantis Omnibus in festo beate Katerine et ad diem dedicacionis Capelle in eiusdem virginis honore dedicate devote convenientibus Quadraginta dies de iniuncta penitencia auctoritate qua fungimur misericorditer relaxamus Datum apud Wiennam III Kld Julii anno Domini MCCL