Charter Document - 03900004
Charter Number: | 03900004 |
---|---|
Cartulary Title: | Klosterneuburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1233 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Amen Ut ea que apud homines geruntur memoria commendentur scriptis roborantur Huius rei gracia presenti pagina commendantur Quod ego Henricus de Radwin et Canonicus domus sancte Marie in Neuburg et illo tempore hospitalensis eiusdem domus emi a Domino Popone de Spangenberch cum consensu uxoris sue Petrise et filie sue Cunegundis de Salmich vineam suam iuxta predictum hospitale pro XIX tal et V solid denariorum Huius rei testes sunt Vdalricus Clericus eiusdem Popponis Ortolfus de Rikestorf Reingerus de Hadmarstorf Rudigerus de Aspern Rapoto de Velben Cunradus de Arensperch Cunradus Ammanus hospitalis sit Dietricus obulus Quicumque contradicit huic pagine sit excommunicatus Amen