Charter Document - 03900003
Charter Number: | 03900003 |
---|---|
Cartulary Title: | Klosterneuburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Noverit tam presencium quam futurorum etas fidelium quod ego Chunradus licet immeritus Niwinburgensis prepositus de bona voluntate et constanti peticione fratrum omnium duo beneficia in parvo himperch sita que prius possedit Marquardus clericus frater dominorum de hinperch magistro Heinrico professione phisico contuli cum omnibus adtinenciis diebus vite sue possidenda ubicumque fuerit locorum sive infra terminos terre sive extra prefatus vero magister heinricus utpote vir providus in recompensationem predictorum beneficiorum ecclesie Niumburgensi post dies suos contulit beneficium situm in villa himperch cum suis adpendiciis quod idem Heinricus emit a quodam milite chunrado nomine cum consensu heredum omnium eiusdem hoc excepto quod si forte ipse heinricus aliquibus debitis fuerit obligatus tunc de vsu fructu illorum beneficiorum primi anni post obitum eius eadem debita persolvantur Et ne hoc nostrum commune decretum cuiquam violare liceat aut infringere Sigilli nostri et capituli appensione roboravimus in eternum Testes huius rei sunt Cunradus prepositus Livtwinus decanus heinricus abbas Engilbertus Cunradus de muelbach Prunricus Eberhardus Heinricus de radvon Haimo Cunradus de Gadin Fridericus Vlricus Albertus Rupertus Diepoldus Waltherus Heinricus Cunradus Livpoldus Heinricus Vlricus Wernherus Livtwinus Hugo Ortolfus pruno Livpoldus Levprandus Archidiaconus styrensis Wolfhardus dehimperch plebanus Vlricus scriba Otto magister cellarii Wisinto officialis Reingerus Wisinto de s loco et alii plures Acta sunt hec anno domini MCCXXVIIII