Charter Document - 03900002

Charter Document - 03900002


Charter Number: 03900002
Cartulary Title: Klosterneuburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Chunradus Neunburgensis ecclesie prepositus cum consensu Ebronis decani et tocius Capituli contuli domino Ottoni de Ladendorf et Alheidi uxori sue quandam curiam sitam iuxta sanctum Martinum in Chrizendorf cum vinea adiacente quam curiam et vineam dominus Calochus nostre ecclesie delegavit tantum ad terminum vite utriusque ita ut post obitum eorundem duorum predicta curia cum sibi annexa vinea ad ecclesiam revertatur Preterea quecumque post amborum decessum in curia supra dicta inventa fuerint sive in mobilibus sive in qua cumque alia suppellectile de quibus ipsi testamentum non fecerint in vsus ecclesie redigantur Predictus vero Otto et uxor sua Alheidis contulerunt ecclesie nostre quoddam predium in Hadmarstorf quod tunc temporis quidam colonus Fridericus nomine habuit ut postquam obierint idem predium ecclesie debeat deservire Huius rei testes sunt omnes domini de Conventu et Dominus Ortolfus de Rueckerstorf Jrenfridus de Vlreichschirchen Chunradus de Grazowe Hermannus de Ladendorf Arnoldus de Ruspach Heinricus Cokener Chunradus sagittarius de Ekerisdorf Poto de Stetin Liupoldus de Ladendorf Alramus de Ladindorf Heinricus de Ruechersdorf