Charter Document - 03890057
Charter Number: | 03890057 |
---|---|
Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Wolfkerus dei gracia prepositus totusque Conventus Ecclesie sancti Georii in Herczogenburch notum esse volumus singulis ac uniuersis presentes litteras inspecturis quod ad petitionem et instantiam Wolfhardi nostri dilecti meritis ipsius et obsequiis consideratis generum eius Pilgrimum una cum heredibus suis Pilgrimi scilicet Curia nostra in Etzlesperge inuestiuimus tali pacto ut singulis annis in festo beati Michahelis X modios cuiuslibet grani unum modium tritici videlicet IIII modios siliginis quinque modios avene XII solides denariorum Wiennensium usualis monete pro tribus porcis in Epiphania Domini de predicta Curia nobis finaliter debeant exhibere Quod si terminis in prefixis seruitium nobis dare neglexerint superius memoratum predictus Pilgrimus suique heredes a iure suo cadent Curia prelibata ad nos libere reuertente Si vero sterilitas anni seu defectus qui vulgo pisez dicitur terram leserit in communi assumptis duobus viris ydoneis ac fide dignis nobis qui fidem faciant de promissis nostro tamen pendente consilio in exhibendis seruitiis graciam faciemus Et ne in hac nostra concessione a posteris nostris seu ab aliis questionis materia debeat suboriri presentes litteras iussimus conscribi honorabilium virorum domini Hainrici venerabilis Chotwicensis Abbatis domini Ekhardi de sancto ypolito domini ulrici de sancto Andrea prelatorum domini Chunradi de Sumerawe domini Chunradi ferreeburse de Chogel domini Friderici de Retelperg sigillorum munimine roboratas in testimonium et cautelam Huius rei testes sunt dominus Hainricus de Reichersperg dominus Albero de Gotzensdorf dominus Otto de Traysm milites dominus Fridericus de Retelperg Leo de Vreuntshausen Sifridus Lochler Chunradus Reichersperger Herwordus de Wilantstal Velchlo de Gotzendorf et alii quam plures Acta sunt hec in Ecclesia nostra Anno domini MCCXCI in die beati Georii Martins preciosi