Charter Document - 03890045

Charter Document - 03890045


Charter Number: 03890045
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis tenore presencium notum esse cupio quod Ego Meingotus de Redelperge prefectus contra Brutenos in proelium Ecclesie Sancti Georii in Herzomburch pro remedio anime mee meorumque predecessorum villicationem meam in Durrental cum omnibus adtinenciis ac uniuerso iure aduocatie illius villicationem dico in tria partitam allodia quorum quodlibet unum talentum denariorum XII caseos ova [] duos pullos et unum anserem soluit annuatim contuli post obitum meum libere possidendam adiciens nichilominus ut mihi liceat eandem villicationem si forte placuerit in posterum aliis redditibus tanti valoris existentibus ac vicinitate tam commodis commutare contradictione qualibet non obstante Ex mandato quoque Domini Ducis Austrie iturus postmodum in Eger proeliandum dein contra Ungaros eadem que prenotata cernuntur secundo ac tercio distinctius ordinavi Et ne nostre deuocionis propositum preventu mortalitatis aut quolibet alio casu duceretur in irritum tandem assumpta generali ac publica pro meis excessibus penitentia mee parvitatis prescriptum donum siue testamentum duxi presenti pagina et mei sigilli munimine confirmare subscribens nomina testium geste rei Dominus Otto de Arnstain Siboto de Cekinge Dominus Reimboto de Chupharn Prehtelo de Droze Chunradus de Schowinge Engelmarus de Werde Ulricus de Holtze Irnfridus Reimbertus Chunradus de Durrental Ulricus Officialis Pittrolfus Chunradus longus De familia Sancti Georii Marquardus de Gleuze Wolfkerus Ebergerus Regenwardus et alii quam plures Facta sunt hec anno Domini Millesimo CCLXI V Kal Aprilis in domo Prepositi Ecclesie Sancti Georii in Herzomburch