Charter Document - 03890044

Charter Document - 03890044


Charter Number: 03890044
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Geste rei noticia frequenter diffidencie periculum et oblivionis dispendia pateretur si non scripturarum patrocinio muniretur Propterea presentium continencia memorie placuit transmittere singulorum quod nos Engelschalcus Dei gracia Prepositus sancti Georii in Herzogenburch de communi consensu Capituli nostri inuestiuimus Wolfhardum curia nostra sita in Ecileinsperg pro peticione ipsius et amicorum suorum atque consilio proborum virorum tali condicione quod singulis annis nobis est daturus decem modios unum tritici quatuor siliginis quinque avene duodecim solidos denariorum uel tres porcos equi valoris atque sex anseres duodecim pullos centum ova XVIII formadios quemlibet ualentem tres denarios Hoc adiecto quod quocunque anno in festo Epiphanie Domini plenarie non persoluerit seruicium memoratum iurisdicionem quam habet in nostra curia prelibata debet omnimodis perdidisse sicut promisit ydoneis uiris mediantibus fides data communicato consilio sapientum Consequenter nos tenemur de curia nostra ante dicta quod usibus nostris expedit vlterius libere ordinare Ne vero in posterum possit oriri litis occasio presentem litteram testibus roboramus Dominus Chunradus de Zceking Dominus Ulricus de Guetenprunne Dominus Meingotus de Raetelnperg Dominus Siboto de Zceking Dominus Albertus de Ainode Dominus Reinboto de Chuffarn Dominus Hainricus de Zceking Rudigerus notarius Perchtoldus Haider Ebirgerus Wolfgerus de Wielanstal Reginwardus et alii quam plures Ad aucmentum maioris testimonii Dominus Chunradus de Zceking et Dominus Ulricus de Guetenprunne qui huic condicioni interfuerunt sigillis propriis presentem litteram muniuerunt Acta sunt hec anno incarnacionis Domini MCCLX