Charter Document - 03890041

Charter Document - 03890041


Charter Number: 03890041
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1252
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum esse uolumus vniuersis presentem paginam inspecturis quod nos Engelschalcus dei gracia Prepositus totumque Capitulum Ecclesie sancti Georii in Herzomburch duo prata sita iuxta Parrochiam nostram in predio Saltzburgensis Ecclesie vnum quod nominatur pratum Sigehardi alterum dictum pratum Weregelinne cum arboribus legitime ipsis attinentibus Ulrico vocato Preposito de Mavoer et uxori sue nomine Ite nec non vni ac primo tantum heredi quem dictus uir de prelibata solummodo coniuge sua procreauerit siue masculus ille fuerit siue femina prenominatis hiis tribus personis ad dies uite ipsorum receptis ab eisdem sex libris denariorum contulimus possidenda ita tamen ut illi de possessionibus e manibus nostris susceptis Ecclesie nostre singulis annis uiginti quatuor denarios quos nos pro pratis pretitulatis Choro Saltzburgensi pro censu annuatim tenemur exsoluere ac insuper duos tantum denarios ob monimentum iuris quo hec ipsa nostram respiciunt ecclesiam debeant exhibere Porro si hunc censum videlicet uiginti quatuor et duos denarios vno anno aut duobus aut pluribus annis nobis soluere neglexerint satisfactioni debite quam ius totius predii dictauerit pro delicto huiusmodi subiacebunt ambobus pratis post obitum prescriptarum personarum in nostram nichilominus reuertentibus potestatem Igitur ut vniuersa que coramposite cedule annotauimus firmitatis robur obtineant ea Sigillorum scilicet nostrorum ac Domini Chvnradi de Cekinge nostri aduocati munimine roboramus subscribentes nomina testium singulorum Albero Camerarius Reinwardus Wolfkerus Albero nepos Ortolfus Hainricus Hainricus Eberhardus Dietricus sacerdotes Hermanus Hainricus dyacones Chvnradus Chvnelo Albertus Hainricus barbati Dominus Chvnradus de Cekinge et Siboto filius eius Dominus Otto de Arnstain Dominus Meingotus de Retelperge Rvdelo scriba Dominus Meinhardus de Traisma Wolfkerus iudex de sancto Georio Chvnradus comes