Charter Document - 03890039
Charter Number: | 03890039 |
---|---|
Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Engelscalcus Prepositus et conuentus sancti Georgii Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in uero salutari Vniuersa negocia ne labantur cum tempore literarum testimonio roborantur Hinc est quod ad noticiam tam presencium quam futurorum peruenire uolumus quod allodium quoddam in uilla Kamp situm quod ex parte Ecclesie nostre possederat fidelis noster Vlricus de Hardeke pro diebus uite sue tantum absolutum de bona uoluntate sua et resignatum in manus nostras contulimus dilecto et speciali confratri nostro Rugero sacerdoti eodem iure libere possidendum Preterea ortum quendam in uilla Werde quem a nobis similiter possederat Chalochus plebanus uille eiusdem nobis resignatum ab ipso eodem iure pro spacio dierum suorum liberaliter contulimus eidem Rugero ita tamen quod absque contradictione post dies suos ad Ecclesiam nostram singula reuertantur Igitur ut talis collacio siue personarum altercacio robur firmitatis obtineat nec processu temporis iniquorum perturbetur calumpnia Dedimus in testimonium rei geste presentes literas sigilli nostri munimine roboratas Acta sunt hec Anno domini MCCXLIIII ii Kalendas Junii Nycolao Decano Alberone camarario Ortolfo de Werde et aliis fratribus uniuersis nostris consencientibus de bona uoluntate