Charter Document - 03890038

Charter Document - 03890038


Charter Number: 03890038
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1244
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rvdegerus Dei gracia Patauiensis Episcopus Pastoralem decet sollicitudinem ita singulorum necessitatibus prouidere vt tamen suis deuocioribus et fidelibus exhibeat beneficiorum graciam largiorem quos suis obsequiis et mandatis prompciores in omnibus recognoscit Scire igitur cupimus tam presencium noticiam quam futurorum quod cum locus Cenobii nostri in Sancto Georio de uisceribus ecclesie Patauiensis creati per alluuium Danubii in tantum fuerit interceptus vt prepositus et fratres totumque Collegium nimia necessitate compulsi locum alium firmiorem in quo sui Cenobii collocarent menia mendicarent nos inspicientes deuocionem et fidelitatem ipsorum quam hactenus nobis et Ecclesie nostre inuiolabiliter seruauerunt considerantes eciam quod a gremio nostro a primis suis fundatoribus processerunt tanquam nostris specialibus facientes graciam specialem iura parrochialia et omne ius quod habuimus in Ecclesiam Herzogenburch ipsis in integrum contulimus de uoluntate nostri Capituli et consensu ad collocacionem et translacionem sui Cenobii perpetuo possidenda Et vt talis nostra donacio robur optineat firmitatis nec processu temporis perturbetur presentes literas conscribi fecimus et Sigillo nostro et Capituli nostri roborari iussimus in testimonium et cautelam Datum Patauie Anno domini Milesimo CCXLIIII XIIII Kalend Aprilis Indictione Secunda Pontificatus Nostri Anno XI Ego chunradus decanus Pataviensis subscribo Ego Ulricus Arcidiaconus et Can patav subscribo Ego Cotfridus Can Patavien subscribo Ego Einuicus Can Patau Thesaurarius subscribo Ego chunradus archidiaconus et tvomplebanus patavien subscribo Ego Rudegerus Canon Patavien subscribo Ego Meingotus de waldeke Archidiaconus Can Patavien subscribo Ego Magister Iohannes Can Patt subscribo Ego Magister Diezo Cano[nicus] Pataviensis subscribo Ego Otto Can Patav subscribo Ego Gerhohus Can Pat subscribo Ego heinricus Can Pat et Archid subscribo