Charter Document - 03890035

Charter Document - 03890035


Charter Number: 03890035
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quoniam que aguntur in tempore continuo momentorum et antiquo successu Labuntur cum tempore Iccirco ne gestarum rerum noticia nociua vetustate temporum ab hominum euanescat memoria hinc memori scripturarum confirmatione decrevimus perennare Nouerit ergo omnis tam posterorum quam presentium scriptis presentibus perspectis etas nec non exsurgens progenies futura suis enarret filiis ut sciant quod Nobilis quedam domina nomine Wilwirgis filia domini Minhardi de Inzensdorf vxor autem domini Chunradi de Hovslevten per salutifera commemoratione nominati mariti sui et etiam suiipsius salute tempore venerabilis prepositi Cenobii Sancti Georii Herbordi cuidam Liti multo tempore uersate inter memoratum cenobium et dictam dominam super iure patronatus ecclesie in Hovsleuten cessit resignando iam memorato cenobio dictum ius patronatus eidem liberum relinquens arbitrium constituendi et destituendi clericum quandocunque voluerit et quemcunque Hac tamen forma ut sepe memorati cenobii conuentus clericum deinceps in altera sibi nominandarum ecclesiarum videlicet Hovsleuten et Reudenick residentem prouidentem tamen utrique diuinis studeat ydoneum procurare clerico non habente respectum quemquam ad supra dictam dominam quantum est de iure patronatus Nec ad dominum Dietmarum de Lihtenstain sub eadem forma qui quondam uidebatur successiuus heres esse iuris huiusmodi sed eo tantum subiacente iurisdictioni supramemorati conuentus Huius determinate litis testes sunt tam spirituales quam seculares persone quarum nomina subsequenter perscripta cernuntur Personarum autem spiritualium videlicet Herbordus venerabilis prepositus supramemorati cenobii et Albertus eiusdem capituli Decanus cum uniuersis eiusdem Loci confratribus Laycalium autem personarum nomina hec subscribimus Dominus Dietmarus de Lihtenstain supra memorato castello Ministerialis Livpoldus de Draesdorf Pabo de Hasendorf Minhardus de Sancto Nycolai Milites Chunradus de Reudenick Hainricus de Aezelinsperge et frater eius Chunradus nec non alii quam plures Et ne ab aliquibus inposterum per obliuiose antiquitatis iniuriam Et alterius articuli cuiuscunque deffinitio sepe nominate litis infringi Et cassari valeat Appensione sigillorum domini reuerendi Patauiensis Episcopi Rudigeri nec non venerabilis prepositi Herbordi Singulariter et totius capituli munimus et roboramus paginam hanc presentem Deffinitum huiusmodi in Pago Georiensi Sanctissimo patre Gregorio papa presidente apostolice sedi Rome Fridrico autem Imperatore Romanorum et semper Augusto regnante Metropolytane autem sedi in Salzpurga presidente Reuerentissimo Archyepiscopo Eberhardo Venerabili autem patre et domino in Patauiensi dyocesi pontifficante Rudigero Episcopo Illustri autem et Strenuissimo Duce Friderico in Avstria et Styrya Regnante nec non Carnyola dominante Anno MCCXL