Charter Document - 03890034

Charter Document - 03890034


Charter Number: 03890034
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1233
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus quod nos dei gracia H prepositus et Herbordus decanus domus sancti Georii cum uniuerso fratrum nostrorum collegio predium nostrum quod habuimus in egendorf soluens singulis annis quinque solidos denariorum in concambio dedimus nobili uiro de Gvotenprunne Dietmaro nomine pro predio suo quod habuit in ortwinstorf soluens medium talentum denariorum et tribus iugeribus in rvodenich que soluunt XXXIII den Vt autem future occurreremus tempestati contra uersutos et calumpniantes presenti scripto cum sigillorum nostrorum appensione decrescimus premuniri Facta est hec commutatio IIII Nonas Februarii Anno domini MCCXXXII Indictione VI Huius rei testes sunt Petrus sacerdos Hadmarus subdiaconus Vlricus de Hasendorf Marquardus de Newenhofen Hainricus de tvrsendorf milites Alhalmus de parschalich Rvdolfus de Chrotendorf et alii quam plures