Charter Document - 03890030
| Charter Number: | 03890030 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | |
| Date: | 1202 - 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innotescat presentibus et sciant posteri qui presentem cartam inspexerint quod Ego Tvota de Zebingen duabus sororibus meis videlicet Chvnigundi et Erndrudi que sunt in claustro monialium in sancto Georio Cum assensu domini Karoli de Gvotrat et Margarete vxoris eius contradidi duo beneficia in norcindorf que soluunt annuatim X solidos et IIII in cholenstorf unum Modium tritici annuatim tali condicione ut quamdiu uixerint Ista quiete possideant et post illarum obitum cedant in usum ecclesie sancti Georii perpetuo possidenda Ne igitur in posterum super hoc dono meo aliqua possit oriri calumnia feci presentem cartulam sigillo domini Karoli de Gvotrat recipere firmamentum subarratis eorum nominibus qui predicte donacioni cum fieret affuerunt videlicet dominus livpoldus capellanus de senftinberch Chonradus de Albretsperge fridricus pinevozil Herbordus ludevs cum filio suo Herbordo Vlricus de Jbs Albertus Goglo otto notarius domini Karoli de Gvotrat Otto balistariu Siboto Gotfridus camararius Dittricus Goglo cum fratro suo alberto cellerario fridricus de Elsarn Et ceteri quam plures
