Charter Document - 03890028
Charter Number: | 03890028 |
---|---|
Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Abbati de Ceuetel cisterciensis ordinis Preposito de Neunburch et Decano de sancta Anatha Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Dilecti filii Prepositus et Conuentus ecclesie sancti Georgii nobis conquerendo monstrarunt quod Meinhardus laicus et filia eius patauiensis diocesis ipsos ecclesia de Rudnich contra iustitiam spoliarunt Cum igitur spoliatis injuste restitutionis sit beneficio succurrendum discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus eis sicut iustum fuerit restitutis audiatis causam et appellatione remota fine canonico terminetis Facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere Quod si non omnes hys exequendis potueritis interesse duo uestrum ea nichi lominus exequantnr Datum Laterani III Nonas Januarii Pontificatus nostri Anno Sexto