Charter Document - 03890025
| Charter Number: | 03890025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1221 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti ego H[einricus] prepositus domus sancti Georii vniuersis hanc cedulam inspecturis salutem in eo sine quo nichil salubriter possidetur Notum facimus tam presentibus quam futuris quod communi consilio conuentus nostri contulimus titulo permutationis Mansus duos in Tobernaeisdorf sitos domino Ruberto cerario de Purstindorf pro quibus recompensatis idem Rubertus contulit domui nostre titulo permutationis ut diximus curiam quandam in Welkindorf sitam denariorum libris quatuor insuper erogatis Ne autem talis permutationis contractus possit propter diuturnitatem temporis ab aliquibus in dubium reuocari ipsum prescriptum tanquam fidelem rei geste memoriam curauimus perennare Domini nostri ducis Nostrique conuentus sigillis appositis testibusque qui presentes fuerant subnotatis Vlricus marschalcus Vlricus de Wolkersdorf Chunradus dapifer Heinricus de Helphanst Poto et frater suus de purstindorf Gebolfus et hartrat de lize Perhtoldus de ernsprunne Albertus de Gebeniis et frater suus Rapoto Vlricus de Gebenis Acta sunt hec anno incarnationis domini MCCXXI
