Charter Document - 03890021

Charter Document - 03890021


Charter Number: 03890021
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1215 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego heinricus dei gratia archipresbyter patt[auiensis] et eiusdem chori canonicus et Otto scriba et canonicus patt[auiensis] Vlricus decanus sancte Agathe et Heinricus decanus sancti Georii et Magister Sigelhochus sancti Georii canonicus vniuersis Christi fidelibus in domino salutem filiis qui nascentur etexsurgent ad memoriam reducimus quod cum lis inter Chunradum decanum et plebanum cremesensem ex una parte et Heinricum prepositum sancti Georii et eius conuentum ex altera parte super parrochia Marquartesvruar et eius terminis uerteretur nos ab utraque parte arbitri electi fideque uice sacramenti recepta litem tali modo terminauimus Habito siquidem consilio prudentum uirorum wezelonis abbatis de chotwico Et Gotscalci prepositi sancti Andree et Dietmari plebani de harroz Arbitrati sumus ut cenobium sancti Georii gauderet perpetua quiete possessionis supra dicte ecclesie Marquartesvruar cum suis terminis sicut ex legitima donatione felicis memorie Chunradi episcopi patt[auiensis] suscepit et usque in hodiernum quiete possedit ne iam dictus plebanus uel eius successores super predicta ecclesia de cetero mouere possent questionem ante dictus prepositus et eius conuentus daret ecclesie sancti Viti in Chremis domum quam habuerunt eidem ecclesie conterminam in qua Richardus sacerdos habitabat Et per dies uite sue habere debebat Arbitrati sumus eciam vt usque ad mortem prefati Richardi prepositus sancti Georii annuatim solueret decano chremesensi talentvn unum in die sancti Michahelis Quod si negligenter preter mitteret ipse in curia eorum que uicina est salzpurgensium curie potestatem haberet de rebus ibidem locatis tantum accipere vnde talentvm posset habere Post obitum uero predicti Richardi vicarii solutio talenti cessaret et domus prefata in proprietatem chremesensis ecclesie sancti viti scilicet pro concambio in perpetuum deserviret Et vitale arbitrium inconuulsum permaneat nostris et partium sigillis muniuimus Huius rei testes sunt