Charter Document - 03890020

Charter Document - 03890020


Charter Number: 03890020
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1213
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocencius episcopus seruus seruorum Dei Venerabili fratri Episcopo Patauiensi et Dilectis filiis [] sancte crucis et [] ChoteWicensi Abbatibus Pattauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Ex parte [] prepositi et Canonicorum Ecclesie sancti Georii fuit propositum coram nobis quod [] Prepositus Ecclesie sancti Andree et O miles in Anzinberc pattauiensis diocesis quandam partem plebis dicte ecclesie sancti Georii contra iusticiam occupantes super decimis et rebus aliis iniuriantur eisdem Ideoque discrecioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis et auditis hinc inde propositis quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio uel timore subtraxerint per censuram eandem appellacione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nihilominus exequaris Vos denique frater episcope et filii abbates super uobis ipsis et credito uobis grege taliter uigilare curetis extirpando uicia et plantando uirtutes ut in nouissimo districti examinis die coram tremendo iudice qui reddet unicuique secundum opera sua dignam possitis reddere racionem Datum Laterani V Idus Aprilis pontificatus nostri anno Sextodecimo