Charter Document - 03890019
Charter Number: | 03890019 |
---|---|
Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Qvicquid inuiolabili observatione custodiri necesse est Scriptis commendari pro facti memoria perenniter retexenda iustum comprobatur Quo circa uniuersitati tam presentium quam futurorum innotescat quod domina Petrissa de Gnannendorf post obitum mariti sui domini Irenfridi pro remedio anime ipsius et augmento proprie salutis parentumque suorum decem libras fratribus Sancti Georil tali pacto contulit vt singulis annis in festo sancti Bartholomei uigiliam et missam defunctorum campanis sicut inagendis mortuorum fieri consuetum est sonantibus prefati fratre indefesse ob memoriam iam dicti Irenfridi nec non ipsius quando ipsa decesserit pariter decantent et eodem die cellerarius fratrum quinque urnas vini et unum Modium tritici et porcum ualentem IX denarios si dies carnium est vel si carnes edende non sunt IX denar uice porci Et preterea XXX denar in supplementum aliorum cibariorum tam fratribus quam sororibus omni remota excusatione amministret Sed ne aliqua occasione huiuscemodi beneficium fratribus subtrahatur dominus Wisinto eiusdem loci prepositus communicato fratrum consilio tres mansovs in Steinbach prefate Petrisse et legitimis eius successoribus tali conditione assignauit ut si statuta consolatio cuiusquam negligentia pretermittatur Ipsa vel heres eius potestatem habeat omni alio iure remoto tantum accipiendi de pensione eorundem mansorum vnde eandem consolationem possit exhibere fratribus ibidem seruientibus Vt autem hec inconuulsa et fratrum usibus conseruentur illesa sigilli S Georii inpressione et canonicorum subscriptione sunt corroborata Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCCJ indictione IIII mense aprili feria V VI Kal Mai Ego Heinricus Decanus + Ego Albero + Ego Heinricus + Ego Arnoldus + Ego Wolfkerus + Ego Pittrolfus + Ego Waltherus + Ego Chunradus + Ego Albertus + Ego heinricus +