Charter Document - 03890017
Charter Number: | 03890017 |
---|---|
Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Celestinus episcopus seruus servorum Dei Dilectis filiis Cwetelensi Abbati [] et [] preposito sancti ypoliti et Poponi de ruspach Salutem et apostolicam benedictionem Super quibusdam decimis inter dilectos filios R patauiensem canonicum et fratres sancti Georgii questio noscitur agitari cuius cognitio et decisio uenerabili fratri nostro [] Patauiensi episcopo a sede fuit apostolica delegata Cumque ipse sicut uir discretus et prudens eos ad amicabilem compositionem ducere laboraret et instantia oportuna insisteret non meruit idem iurgium pacifica transactione decidi Nolentes igitur prescriptos sub hac materia liturgii diutius esse discordes Controuersiam ipsam discretioni uestre cognoscendam et decidendam committimus per apo stolica uobis scripta mandantes ut partibus in uestra presentia constitutis que hinc inde proposita fuerint diligenter audire curetis et seruata utrique parti iustitia controuersiam ipsam canonice remoto appellationis obstaculo terminetis prouidentes attentius ne interim aliqua partium alteri super ipsis decimis uiolentiam seu iniuriam irrogare presumat Nullis litteris ueritati et iustitie preiudicium facientibus si que apparuerint a sede apostolica impetrate Quod si omnibus hiis exequendis nequiueritis interesse duo uestrum ea nihilominus exequantur Datum Rome apud Sanctum Petrum II Idus Januarii Pontificatus nostri Anno primo