Charter Document - 03890016
Charter Number: | 03890016 |
---|---|
Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Celestinus episcopus seruus seruorum Dei Venerabili fratri [] Patauiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Sicut ex tua insinuatione cognouimus cum ex sedis apostolice commissione super questione quadam decimarum que inter dilectos filios Magistrum R patauiensem canonicum et fratres sancti Georgii uertitur iustitia mediante cognosceres Et uelles inter eos sicut pater prudens amicabili conuentione componere tractatus pacis efficacem exitum non accepit nec ea tunc potuit discordia prout ipse desiderabas pacifice terminari Quia uero paci corum intendere opus est pietatis cum beati dicantur pedes euangelizantium pacem nos de prudentia et discretione tua confisi ut saltem modo per studium tuum effici ualeat quod tunc non potuit adimpleri fraternitati tue per apostolica scripta mandamus et hortamur in domino ut ad reformandum inter eos pacis et concordie bonum diligentiam oportunam et operam efficacem impendas Quodsi alterutra partium tibi acquiescere contradixerit sciat se ad iustitie plenitudinem exhibendam per dilectos filios R Cwetelensem Abbatem et S prepositum sancti ypoliti et Poponem de ruspach auctoritate sedis apostolice compellendam Ita quod usque ad litis terminum neutri partium ab alterutra molestia uel iniuria irrogetur sed ordine iudiciario congredientes et ab omni iniuria et uiolentia penitus abstinentes seruent humiliter quod inter eas fuerit iustitia preuia constitutum Datum Rome apud Sanctum Petrum III Idus Januarii Pontificatus nostri Anno primo