Charter Document - 03890007

Charter Document - 03890007


Charter Number: 03890007
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In Nomine Sancte Et Indiuidue Trinitatis Chonradus Dei Gratia Patauiensis Episcopus Omnibus Christi Fidelibus Salutem Inperpetuum Ex quo liquido patet quod quecunque homo seminauerit hec et metet propensensiori et sollerti cum inuigilandum est Ut nostra que temporaliter possidemus pauperibus christi et indigentibus cum festinatione erogemus Sicut enim deus iusto examine nihil impunitum sic nec alliquid dimittit inremuneratum Hec apud nos attentius reuoluentes ecclesiam quandam Marchuuartesuruar et quod dam curtile quod dicitur suaichhof iuxta Zaizenmure in hagenho vie dilectis fratribus nostris de s Georio consilio et precibus Hartuuici eiusdem loci prepositi beate memorie tradidimus ut penuria eorum nostris in temporibus aliquantulum imminuatur et seruitus christi exinde accrescat et adaugeatur nostrique memoria ibidem iugiter in orationibus habeatur Curtile uero superius prenominatum cum omnibus suis appendiciis cultis et incultis pratis pascuis siluis aquis Aquarumue decursibus et in omni genere utilitatis preposito ei fratribus de monasterio prefati loci sub regula beati augustini uiuentibus imperpetuum ex donatione nostra seruiat Statuentes ut presentis nostre pagine traditio rata et inconuulsa infuturum permaneat et nulli successorum nostrorum disturpare immutare aut aliqua occasione accepta infringere eam liceat Siquis autem hoc factum nostrum attemptauerit transfundere Aut retractare sciat se iram et indignationem omnipotentis dei incurrere Hec acta sunt anno ab incarnatione domini nostri iesu christi Millesimo CIX Indictione octaua XVII Kal Decembris + Ego chonradus patauiensis episcopus + Ego almpuuinus prepositus s castuli + Ego Sighardus pat canonicus + Ego Ovdalricus prepositus de ardacher + Ego Otto notarius et pat canonicus + Ego Octauianus + Ego Hainricus pat canonicus +