Charter Document - 03890005
Charter Number: | 03890005 |
---|---|
Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1143 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bonorum principum est ministeriales ecclesie sue honorare et res eorum ab iniusta hominum impugnacione defensare Et amoris et honoris priuilegio preceteris et in dandis beneficiis exaltare Per hoc enim honor eorum augetur in terris atque ipsorum gloria et retribucio cumulatur in celis Notum ergo sit omnibus christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Reginbertus dei gracia patauiensis ecclesie episcopus rogatu fidelium nostrorum et communi consilio legitimum concambium feci cum ministeriali ecclesie nostre Marquardo Ex his que idem in beneficio ab ecclesia patauiensi iuste in uilla issanstorf possederat curtim unam et dimidium mansum et in loco qui dicitur werde curtim in qua habitat sicut fossatis circumfodit et maceria circumdedit illi in proprium per manus aduocati ducis heinrici filii liupoldi marchionis tradidimus Ipse uero e conuerso predium quoddam fronehouen cum omnibus suis appendiciis cultis et incultis in omni genere utilitatis et charcharen uineam unam sine omni contradictione per manus eiusdem aduocati dedit et potentiam nu nobis delegauit Hoc concambium factum ea condicione ut post obitum ipsius Marquardi et uxoris sue Perhte pro peccatorum suorum remissione eadem predia hoc modo acquisita et prenominata et omnia iuste ab ecclesia patauiensi de more ministerialium sibi in beneficiata ad usus cuiuslibet cenobii infra terminos patauiensis ecclesie libere possit delegare absque molestia et sine omni reclamacione Huius rei hii sunt testes conscripti Chovnradus comes de pilstein Liutoldus comes de pleien Adalramus de perge et frater eius Adalbertus Walchuon de machlaut Chadold de Movrberge Adelbero de purchartstorf Tiemo de houesteten Wichart de staneistorf Adelbero de chovnringen Pernolt de haselbach Harthmovt de Hage Roedeger de Aheim Adelbertus de hoheneke Timo de gusene Reginbertus de Leweraren Waltherus de treisema Diethrich de smidahe Hartmovth de werdaren Reginhart de isanstorf Ut hec autem rata et inconfulsa permaneant presentis pagine scripto confirmamus et inpressione sigilli nostri in perpetuum signamus