Charter Document - 03890003
Charter Number: | 03890003 |
---|---|
Cartulary Title: | Herzogenburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1112 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ovdalricus gratia Dei Patauiensis Episcopus cunctis successoribus suis et omnibus inposterum fidelibus salutem in perpetuum Quia duo minuta uidue deuote oblationibus diuitum plurima jactantium ab eo qui cordis est inspector et plene uoluntatis remunerator euangelie teste preferri cognouimus nos quoque oblationem aliquam quamuis tenuem quamuis minutam bonorum omnium largitori et remuneratori et domino ac patrono nostro sancto Stephano protomartyri offerre presumimus Ecclesiam ergo beati martyris Georgii sitam in confinio ubi treisma fluuius influit Danubium que nobis iure hereditario maioram successione prouenit tradidimus super altare domini et patroni nostri protomartyris Stephani patauie pro anime ac parentum nostrorum redemptione cum omnibus que nostri iuris ibidem erant Scilicet piscationibus uineis agris Pratis pascuis siluis cultis et incultis quesitis et non quesitis exitibus et reditibus Addidimus etiam de proprio unum predium in loco qui dicitur Seuuarin iterum mansum unum in eadem uilla unum ad persnikkhe dimidium mansum ad pezelinisdorf dimidium ad chamba unum ad engilmarisprunnen Unum ad guntpotingin Item vineam unam ad Chovfarin unam ad egilse duas ad imzinestorf De possessionibus uero episcopii cui Domino ordinante presidemus non ex his que ad manum et mensam episcopi seruiebant sed extrinsecus acquisita per manum aduocati ovdalrici tradidimus tres uineas in loco qui dicitur huntisheim cum beneficio quod a uuerigando pecunia redemimus in uilla mutarin beneficium cuiusdam engildeis iterum uineam unam ad steine unam ad uuinzurlin unam ad plecchingin Dedimus etiam parrochiam herzoginburhe cum dimidia parte decimarum item parrochiam treis inpurhe cum dimidia parte decimarum De decimis quoque bernnekke et ratgoz quas felicis memorie Altmannus episcopus habuit et que postea ibidem culte seu colentur et de teraz et de merzleisuuerde tertiam partem eidem ecclesie donamus et confirmamus Donamus et confirmamus etiam prefate ecclesie uillam que vocatur Strihthouin cum omnibos appendicis suis et mansum unum ad uuerdarin Hec inquam et quecunque alia prenominata ecclesia uel nostra donatione uel quorumlibet fidelium liberalitate iuste et canonice Domino fauente in antea poterit adipisci nostri precepti tuitione et sigilli impressione firmamus et corroboramus eo scilicet tenore et conditione Ut ad communem usum fratrum ibidem fanaulantium proficiant et communiter regulariterque conuersantes nullus seu inpresentiarum seu in crastinum de bonis ecclesie proprio uel priuato usui quidquam presumat usurpare Sed iuxta apostolice institutionis normam prout cuique opus erit a prelatis distribuatur Ut igitur hec omnia firma et illibata permaneant iudicio Dei patris omnipotentis et filii et Spiritus sancti et auctoritate beati Petri apostoli eiusque uicarii pascalis pape et fiducia et consolatione preciosorum martyrum sancti Stephani et beati Georgii interdicimus et prohibemus Ut nullus successorum nostrorum seu aliqua secularis seu ecclesiastica persona de nominatis prefate ecclesie prediis et si adhuc aliqua bona siue nos siue aliquis fidelium conferemus inuadere aut diminuere ut usui fratrum apostolica inibi uestigia seruantium subtrahere presumat Si quis uero quod Deus auertat ausu nefario hec transgressus fuerit si tertio commonitus congrua salisfactione non emendauerit anathematis laqueo se irretitum et cum iuda pessimo mercatore partem habiturum indubitanter agnoscat conseruantibus autem pax et misericordia in presenti et futuro seculo seruetur Amen Acta sunt hec eodem in loco Anno Millesimo Centesimo XII Indictione V XV Kalendas Septembris feria J ordinationis autem sue Anno XXJJJ regnante Imperatore Henrico Quinto Imperii uero anno JJ