Charter Document - 03889248

Charter Document - 03889248


Charter Number: 03889248
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Gift
Date: 1272 - 1278
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Ladizlaus dei gracia rex Hungarie fidelibus suis capitulo Jauriensi salutem et graciam Frater Henricus conuersus monasterii sancte crucis de Wylok petit a nobis pro salute et remedio animarum parentum nostrorum et predecessorum quandam terram ad duo aratra sufficientem terre ipsorum contiguam sicut dicit quam asserit esse uacuam et habitatoribus destitutam Vnde quia de qualitate et quantitate dicte terre nobis non constat utrum sit nostre collationi pertinens nec ne fidelitati uestre precipiendo mandamus quatenus Gregorio filio Petri homini nostro uestrum detis testimonium coram quo idem homo noster prefatam terram presentibus omnibus commeatne is et uicinis statuat eidem si non fuerit contradictum contradictores si qui fuerint ad nostram citet presenciam ad terminum competentem et post hanc diem citationis et terminum assignatum ac facti seriem nobis fideliter rescribatis Datum in Mezusumlov in sancto Sabbato