Charter Document - 03886076

Charter Document - 03886076


Charter Number: 03886076
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1236
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Anno ab incarnatione domini MCCXXXVI indictione nona kalendis augusti hora diei tercia in ecclesia sancti Jacobi Haimburch in foro audita missa nos diuina miseratione abbas Scotorum in Winna et decanus Newinburgensis iudices delegati a curia romana receptis litteris et perlectis quas tercius coniudex noster prepositus Newinburgensis nobis excusando absentiam suam et uices suas nobis committendo transmisit ad iudicandum consedimus super causa que uertitur inter abbatem de sancta cruce et dominum Wernherum de Ouen super quibusdam prediis qui sunt sita Pomgarten Exhibitum fuit itaque nobis autenticum domini pape hunc habens tenorem [] Post hec petebat abbas sancte crucis ut causam iam diu prolongatam debito prosequeremur Nobis autem expectantibus partem aduersam cum non uenisset nec spes esset de aduentu eius post multiplices inducias quas ei dederamus quia uenire non curabat nec procuratorem misit predictus W de Ouen propter contumaciam condempnatus est a nobis sub hac forma []