Charter Document - 03882876
Charter Number: | 03882876 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1241 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
F miseratione diuina abbas Scotorum in Wienna et Ch prepositus et F decanus Nivnburgensis W nobili uiro de Pest Prepedientibus discriminibus uiarum et turbationibus Austrie multimodis inualescentibus in termino quem uobis et abbati sancte crucis super causa que inter uos uertitur in Heimburch prefiximus uice fungentes apostolica personaliter adesse nequeuntes ipsum negotium ob grauitatem sui licet de iuris possemus beneficio non tamen duximus alicui commitendum Mandamus igitur ut termino antefato prehabito secundum citationis nostre mandatum prestolemini quod oportunitate huius exequendi negotii se prebente uobis secundum iuris exigentiam dirigemus Cum autem consultum non sit aliquem laqueis anathematis quod est eterne mortis dampnatio quoque in ecclesia pena major non est manere tamdiu innodatum racioni consentaneum uideretur ut compositione congruenti euitatis laboribus ac expensis ipsum negotium sopiretis ut sic per consequens communioni ecclesie mereremini reformari Hec autem omnia iustis de causis facientes ipsum negotium uolumus inmotum in statu pristino permanere ita quod ex huius prorogatione neutri parti preiudicium generetur XXIV F dei gracia humilis abbas Scotorum in Wienna C prepositus et F decanus Nivnburgensis iudices a sede apostolica delegati nobili uiro domino W de Pest Cum propter generalem Austrie turbationem ac uiarum discrimina in causa que inter uos et abbatem ac conuentum monasterii sancte crucis uertitur sicut plenius intellexistis quam ex delegatione apostolica suscepimus terminandam procedere non potuerimus uobis direximus scripta nostra sub hac forma ut eadem causa in statu eodem in quo tunc erat perdurante expectare a nobis citationem aliam deberetis Verum quia per dei graciam pessimus predicte terre status aliquantulum est in melius reformatus nos mandatum apostolicum negligere non audentes peremptorie uos citamus districtissime precipiendo quatinus in proximo festo Calixti pape id est II Idus Octobris Heimburch in ecclesia parrochiali conspectui nostro uos in propria persona uel per procuratorem sufficienter instructum presentare nullatenus omittatis predicto abbati et conuentui finaliter super suis querimoniis responsuros alioquin quatinus de iure potuerimus procederemus