Charter Document - 03882576

Charter Document - 03882576


Charter Number: 03882576
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Anno ab incarnatione domini MCCXXXVII II nonas Decemberis Nos diuina miseratione abbas Scotorum Wienne et Ch prepositus Newinburgensis de consensu et uoluntate decani Newinburgensis nostri coniudicis absentis iudices delegati a curia romana super causa que uertitur inter monasterium sancte crucis patauiensis diocesis et Wernherum de Ouen Waciensis diocesis super quibusdam possessionibus in Pomgarten in capitulo Scotorum in Wienna hora diei tercia ad iudicandum consedimus Petebat itaque abbas sancte crucis sicut prius pecierat ut testes sui audirentur a nobis Wernherus enim de Ouen tanto tempore causam que uertitur inter eos super prediis in Pomgarten contumaciter se absentando protraxerat quod propter mortem et absentiam diuturnam et tempestatem querrarum defectum testium et periculum sue ecclesie timebat inminere maxime cum ex secundo decreto post lapsum anni a nobis constitutus fuerit uerus possessor eorumdem prediorum et W sepius infra biennium citatus semper contempserit apostolice sedis mandatum reseruata etiam sit a nobis eidem W super eisdem prediis questio proprietatis usque ad tempus a canonibus definitum Nos igitur eius peticioni de iuris beneficio annuentes in secreto audiuimus examinauimus testes ab eo productos recepto sacramento ab ipso abbate quod sine dolo desideraret fieri hanc testium productionem Recepimus etiam iuramentum ab ipsis testibus qui nec gracia fauore odio uel timore sed pure et simpliciter secundum rei ueritatem testimonium perhiberunt et omnibus diligenter per interrogationes et responsiones circumstantiis indagatis attestationes clausimus et appositis sigillis nostris fecimus fideliter obseruari ut tempore suo aperiantur et liceat predicto W obicere tam in personas quam in dicta testium