Charter Document - 03882376

Charter Document - 03882376


Charter Number: 03882376
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1235 - 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reuerendo in christo patri ac domino suo M venerabili episcopo Waciensi F dei gracia abbas Scotorum Wienne et Ch prepositus Newinburgensis deuotas oraciones cum dilectione filiali Nouerit sanctitas uestra quod nos iudices delegati a curia romana super causa que uertitur inter abbatem sancte crucis Pattauiensis diocesis et W militem de Ouen frequenter ipsum citauimus sed ipse citatione et citationibus contemptis nec uenit nec misit responsalem Ad instanciam igitur abbatis postulante sibi fieri iudicium et iusticiam kalendis Augusti preterito anno diem finalem prefiximus Cumque idem W nec ueniret nec mitteret procuratorem imo nostrum contempneret et domini pape mandatum ipsum contumacem iudicauimus et possessionem causa rei seruande abbati adiudicauimus Verum quia elapso anno propter contumaciam eiusdem W abbas ex secundo decreto a nobis constitutus est uerus possessor auctoritate nobis iniuncta salua uestri reuerentia uobis districte precipimus ut ipsum a grauamine domus monasterii sancte crucis moneatis diligentius abstinere et illa predia que Ch de Altah ecclesie sancte crucis pie contulit restituere per censuram ecclesiasticam compellatis Reseruata enim sibi questione proprietatis ipse abbas est uerus possessor Propter quod sentenciam auctoritate apostolica latam per uos uolumus executionem mandari et eundem W nisi resipuerit digna animaduersione puniri Sciatis etiam quod tercius coniudex noster scilicet decanus Newinburgensis interesse huic cause non potuit et quod de sua ex necessitate absentia nobis plene constitit