Charter Document - 03882276
Charter Number: | 03882276 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1237 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
F diuina miseracione abbas Scotorum Wienne et Ch prepositus XVI Newinburgensis Patauiensis diocesis domino W militi de Ouen Waciensis diocesis salutem in domino Quia causam que uertitur inter abbatem sancte crucis et uos ex altera parte cum decano Newinburgensi de cuius uobis constitit necessitatis absentia a romana curia suscepimus terminandam et uos sepius citati a nobis nostrum spreuistis mandatum abbas in possessionem prediorum Pomgarten de quibus questio uertitur primo a nobis induci obtinuit Nunc uero elapso anno crescente culpa et uestra contumacia constitutus est a nobis uerus possessor et reseruata est uobis de nostro beneficio questio proprietatis Propter quod mandamus uobis sub pena excommunicationis ne abbatem uel monasterium sancte crucis super prediis illis in Pomgarten que dominus Ch de Altah illi ecclesie contulit inquietare ullatenus presumatis alioquin contemptum et contumaciam uestram digna animaduersione cohercebimus