Charter Document - 03881776
Charter Number: | 03881776 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1235 - 1247 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Venerabili plebano domino E in Lovkse F diuina miseratione abbas Scotorum in Wienna et F decanus Newinburgensis orationes et salutem in domino Nosse uolumus discretionem uestram quod nos ex apostolica delegatione super causa que uertitur inter abbatem de sancta cruce et dominum W de Ouen super quibusdam prediis in Pomgarten eundem W nimis contumacem rebellem et inobedientem iusticia dictante per sententiam condempnauimus et possessionem rerum petitarum abbati adiudicauimus Verum quia nichil ualet adiudicare nisi sententiam cum effectu corporalis possessio comitetur dilectionem uestram monemus et auctoritate nobis iniuncta districte precipimus ut sententiam a nobis latam executioni mandetis abbatem in possessionem rerum de quibus questio uertitur inducendo et defendendo inductum resistentes contumaces auctoritate apostolica excommunicatis effectum sentencie intendentes