Charter Document - 03881676

Charter Document - 03881676


Charter Number: 03881676
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1235 - 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Viro illustri et discreto domino W de Arnstain nobili ministeriali F diuina miseratione abbas Scotorum in Wienna et F decanus Newinburgensis oraciones et salutem in domino Nouerit benignitas uestra quod nos iudices delegati a curia romana super causa que uertitur inter abbatem sancte crucis et dominum W de Ouen super quibusdam prediis in Pomgarten propter nimiam contumaciam et apostolice sedis contemptum eundem W contempnauimus et possessionem eorumdem prediorum abbati adiudicauimus Cum ergo sine effectu parui reputetur momenti nos de uirtutis uestre constantia presumentes uobis auctoritate apostolica districte precipimus et in remissionem peccatorum uestrorum iniungimus ut ipsum abbatem in possessionem rerum petitarum inducere et inductum uiriliter defendere non obmittatis Nos enim rebelles et resistentes tenemur auctoritate apostolica per censuram ecclesiasticam cohercere