Charter Document - 03880343
Charter Number: | 03880343 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos frater P[hilippus] preceptor domus hospitalis de Suprunio Wolfkerus judex et ciues ibidem significamus quibus expedit vniuersis quod Philipus noster conciuis quondam colonus venerabilis abbatis sancte crucis in Gruenech curiam suam predictam in Gruenech quam a religiosis uiris Bertholdo abbate et conuentu sancte crucis in Austria iure ciuili quod Purchrecht dicitur tenuit et possedit in nostra presencia vna cum filio suo Hainrico nomine constitutus confessus est publice coram nobis se prefatis B abbati et conuentui curiam memoratam cum attinenciis suis de predicti filii sui Hainrici et aliorum agnatorum suorum ac affinium voluntate vnanimi et consensu pro viginti libris wiennensium denariorum pecunie numerate rationabiliter vendidisse quam pecuniam confessi sunt tam ipse Phylippus quam filius suus predictus integraliter accepisse renunciantes omni iuri et iuris auxilio omnique impeticioni et questioni curie supradicte sibi ipsis super eo coram nobis perpetuum silencium imponentes Immo quia Phylippus cum Hainrico de Rorbach amicabiliter concordauit dicte curie possessore sic quod filiam suam nomine Persel ipse Philippus Leupoldo filio dicti Hainrici dedit legitime in coniugem et uxorem et idem Hainricus curie supradicte dimidiam partem eidem puelle cum omnibus utilitatibus eo iure quo ipse Hainricus eam tenet dedit hereditarie possidendam quam eciam coram domino Bertoldo abbate Hainricus dicte puelle nomine Persel tenebitur resignare promiserunt firmiter et precise Phylippus et Hainricus filius suus pro se ac heredibus et affinibus suis omnibus quod prenominatum Heinricum de Rorbach supradicte curie possessorem ac alium quemcumque inhabitatorem curie memorate nunquam de cetero inpetent nec turbabunt nec comminacionem personis et rebus eorum facient ali qualem Datum anno domini MCC Nonagesimo VII quarta feria post dominicam inuocauit