Charter Document - 03880339
Charter Number: | 03880339 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Wvluingus de Sunenberch vniuersorum tam presencium quam eciam posterorum noticie harum serie cupio fieri manifestum quod urgente me cuiusdam iminentis michi necessitatis articulo vnum laneum situm in Wetzleinsdorf ad me proprietatis iure spectantem in quo resident duo coloni Albero videlicet et Chunradus solventes de eodem ciuili iure duodecim solidos denariorum Wiennensium annuatim et quatuor areas tres solidos seruientes quas inhabitant Arnoldus Albero Heinricus pugnator et Hirzo cum omni iuris plenitudine usu et consuetudine sicut michi consueuerunt annis singulis deseruiri religiosis uiris domino Berchtoldo abbati totique conuentui monasterii sancte crucis in Austria Cisterciensis ordinis pro viginti quatuor talentis vsualis monete Wiennensis pecunie numerate vendidi quam michi integraliter persolutam et in vtilitatem meam confiteor esse conuersam Promittens sub ypotheca et obligacione omnium bonorum meorum tam mobilium quam inmobilium memorata bona me ipsis ab omni impeticione seu euictione seruare libera defendere ac tueri iuxta terre consuetudinem approbatam dansque nichillominus illustri domino meo Alberto duci Austrie suoque pro tempore successori presentibus potestatem quod si processu temporis memorata bona ab ipsis abbate et conuentu per quempiam euinci contingeret ex tunc ipse dux prefatus de possessionibus et proprietatibus meis quas in presenti possideo uel in futurum contigerit possidere bona seu redditus equiualentes in sufficientem recompensam bonorum euictorum assignet eisdem et in possessionem eorum inducat ac perpetuo defendat inductos In cuius contractus et obligacionis mee legitime testimonium et robur perpetuo valiturum presens scriptum exinde conscriptum memoratis abbati et conuentui sigillo meo et auunculi mei domini Stephani de Meissawe tradidi communitum testibus contractus et obligacionis huiusmodi consciis subnotatis qui sunt domini Berchtoldus comes de Hardekke Meissauuarius supradictus Vlricus de Capella Chunradus de Pilichdorf Hermannus de Wolfkersdorf Otto de Haslaun Vlricus de Wolfkersdorf et alii quam plures Datum Wienne anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo quinto in crastino conuersionis beati Pauli apostoli