Charter Document - 03880335

Charter Document - 03880335


Charter Number: 03880335
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1295
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Hermannus de Chranperch vniuersorum tam presencium quam posterorum noticie harum serie cupio fieri manifestum quod vrgente me cuiusdam inminentis michi necessitatis articulo vnius talenti redditus de agris qui vocantur Burchrehtecher in campo villam Wilrates respiciente e contrario sitis deseruiri consuetos qui de villa volreichschirchen excoluntur ad me proprietatis iure spectantes cum omni iuris plenitudine vsu et consuetudine sicut michi consueuerunt annis singulis deseruiri manu comunicata vxoris mee legitime Gertrudis et liberorum meorum qui infra annos discrecionis existunt religiosis viris domino Bertholdo abbati totique conuentui monasterii sancte crucis in Austria Cysterciensis ordinis pro nouem talentis vsualis monete Wiennensis pecunie numerate vendidi quam mihi integraliter persolutam et in utilitatem meam confiteor esse conuersam Promittens sub ypotheca omnium bonorum meorum et obligacione tam mobilium quam inmobilium memorata bona me ipsis ab omni impeticione seu euictione seruare libera defendere ac tueri iuxta terre consuetudinem approbatam dansque nichillominus illustri domino meo Alberto duci Austrie suoque pro tempore successori presentibus potestatem vt si processu temporis memorata bona ab ipsis abbate et conuentu per quempiam euinci contingeret ex tunc ipse dux prefatus de possessionibus et proprietatibus meis quas in presenti possideo vel in futurum contingerit possidere bona seu redditus equiualentes in sufficientem recompensam bonorum euictorum assignet eisdem et in possessionem eorum inducat ac perpetuo defendat inductos In cuius contractus et obligacionis mee legitimum testimonium et robur perpetuo valiturum presens scriptum exinde conscriptum memoratis abbati et conuentui sigillo meo et patrui mei domini Vlrici de Wolfgersdorf tradidi communitum testibus contractus et obligacionis huiusmodi consciis subnotatis qui sunt dominus Leutoldus de Chvnring Chunradus de Pilhdorf Fridericus de Lengenbach camerarius Austrie Ditricus de Wolfgersdorf Otto de Haslowe Chadoldus et Heinricus fratres eiusdem et alii quam plures Datum in Chranperch anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo quinto dominica tercia quadragesime in qua cantatur oculi mei