Charter Document - 03880334
Charter Number: | 03880334 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Wuluingus de Svnnenberch vniuersorum tam presencium quam posterorum noticie harum serie cupio fieri manifestum quod urgente me cuiusdam iminentis mihi necessitatis articulo duos laneos sitos in Wetzleinsdorf ad me proprietatis iure spectantes ad trium talentorum annuos redditus estimatos cum omni iuris plenitudine vsu et consuetudine sicut mihi consueuerunt annis singulis deseruiri religiosis viris domino Bertholdo abbati totique conuentui monasterii sancte crucis in Austria Cisterciensis ordinis pro quadraginta et vno talento vsualis monete wiennensis pecunie numerate vendidi quam mihi integraliter persolutam et in utilitatem meam confiteor esse conuersam Promittens sub ypotheca et obligacione omnium bonorum meorum tam mobilium quam inmobilium memorata bona me ipsis ab omni impeticione seu euiccione seruare libera defendere ac tueri iuxta terre consuetudinem approbatam dansque nichillominus illustri domino meo Alberto duci Austrie suoque pro tempore successori presentibus potestatem quod si processu temporis prefatos laneos siue bona ab ipsis abbate et conuentu per quempiam euinci contingeret ex tunc ipse dux prefatus de possessionibus et proprietatibus meis quas iam solus absque liberis et vxore existens possideo uel in antea contigerit possidere bona seu redditus equiualentes in sufficientem recompensam bonorum euictorum assignet eisdem et in possessionem eorum inducat ac perpetuo defendat inductos In cuius contractus et obligacionis mee legitimum testimonium et robur perpetuo valiturum presens scriptum exinde conscriptum memoratis abbati et conuentui sigillo meo ac avvnculi mei domini Stephani de Meissev tradidi comunitum testibus contractus et obligacionis huius consciis subnotatis Magister Gvotfridus Meissevarius supradictus Vlricus de Capella Corrardus de Pylichdorf Hermanus de Wolfkerstorf Otto de Haslaw Datum anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo quarto in die beati Martini episcopi