Charter Document - 03880332
Charter Number: | 03880332 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Rapoto de Incesdorf gener Hadmari de Arnstein et Wichardus filius eiusdem H tenore presencium profitemur quod secundum disposicionem testamenti ipsius dum migrauerit ex hac luce assignavimus fratribus monasterii sancte crucis redditus unius talenti denariorum sitos in Dietreichesdorf et Chrotendorf bene cultos et ab omni inpetitione liberos et quietos et si quid ibi defecerit alibi supplere promittimus plena fide In huius rei perpetuum munimentum presentes litteras premissis fratribus tradidimus sigillis nostris tanquam gemino munimine roboratas Testes autem sunt hii frater B abbas Vlricus prior Albero cellerarius Datum anno domini MCCLXXXXIIII XII kalendas Maii