Charter Document - 03880325
Charter Number: | 03880325 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Rapoto de Imzeinsdorf volo tenore presencium ad vniuersorum notitiam peruenire quod de consensu et beneplacito vxoris mee Jeutte et duarum filiarum nostrarum Gerdrudis et Chunegundis comunicata manu mee proprietatis redditus IX solidorum preter V denarios sitos in villa Sibenprunn inferiori venerabili domino abbati et conuentui sancte crucis vendidi pro IX libris et dimidia denariorum wiennensis monete quas ab eisdem me profiteor accepisse Vt autem dicta bona memorato abbati et conuentui libere ac tranquille in perpetuum remaneant possidenda iuxta comunem formam terre promitto cuiuscumque contradictionis sev inpeticionis obstacula manu defensionis totaliter amouere In huius rei testimonium presentem litteram placuit sigilli mei robore comuniri testes vero sunt Hadmarus de Arnstain Wichardus filius eius Albero Stuhs Otto et Rapoto fratres de Wildekk Otto de Paden Wolfgerus de Roer et alii plures Actum anno domini MCCLXXXXIII