Charter Document - 03880323
Charter Number: | 03880323 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam ea que aguntur in tempore lapsu temporis facile a memoria hominum dilabuntur nisi fuerint scriptis et testimoniis diligencius roborata hinc est quod ego Dietmarus de Povmgarten notum facio omnibus presentem paginam inspecturis quod venerabilis dominus Bentzo abbas sancte crucis et conuentus ibidem emerunt mansum unum cum quibusdam agris in Hedresdorf situm pro X talentis wiennensis monete denariorum tunc datiuorum ab Vlrico dicto Portscher qui cum dictum mansum a me et meis liberis iure feodi possideret percepta pecunia antedicta per manus meas et liberorum meorum dicto monasterio pleno iure tradidit perpetuo possidendum Ego quoque ius proprietatis dictorum bonorum de consensu liberorum meorum Dietmari atque Dietrici nec non patruorum meorum Wichardi atque Chadoldi cum iure aduocacie et pleno proprietatis titulo antedictis abbati et conuentui sancte crucis pro tribus libris denariorum vendidi sicut ego hactenus possedi libere et quiete perpetuo possidendum promittens me eadem bona iuxta consuetudinem terre comunem defendere et tueri In cuius rei euidenciam trado sepe dictis fratribus presentem litteram sigillis meo et liberorum meorum prescriptorum roboratam et cum testibus subnotatis qui sunt Ditricus officialis in Hedresdorf Ortlinus Vlricus Chunradus Towsner ibidem Ortolfus officialis Fridricus filius suus in Poisdorf Vlricus dictus Schiemer Merchlo de Poumgarten Albertus ibidem Vlricus Portzer Fridricus Vislinger et alii quam plures Acta sunt autem hec anno domini MCCLXXXXII in dominica quadragesime Letare