Charter Document - 03880319
Charter Number: | 03880319 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis Petrus Arborensis et Johannitius Mokicensis dei gracia archiepiscopi Petrus Tuasonensis Perronius Larniensis Theobaldus Canensis Valdebrunus Auellonensis Jacobus Castellanus et Guillielmus Callensis eadem gracia episcopi salutem sempiternam et fructuosam in domino karitatem Vite perennis gloria qua mira benignitas conditoris omnium beatam coronat aciem ciuium supernorum a redemptis precio sanquinis fusi de pretioso corpore redemptoris meritorum debet acquiri uirtute inter que illud esse pregrande dinoscitur quod ubique maiestas altissimi sed precipue in sanctorum ecclesiis collaudetur Cupientes igitur ut monasterium religiosorum fratrum ordinis Cisterciensis ad sanctam crucem Patauiensis diocesis congruis honoribus frequentetur et a cunctis christi fidelibus iugiter ueneretur omnibus uere penitentibus et confessis qui ad dictum monasterium in festis subscriptis uidelicet inuentionis et exaltationis sancte crucis in quatuor festiuitatibus gloriose virginis Marie beati Bernardi abbatis in die dedicationis ipsius monasterii aut in anniuersariis eiusdem dedicationis causa deuotionis et in spiritu humilitatis accesserint aut qui dicto monasterio pro sua fabrica uel structura luminaribus ornamentis uel aliis suis necessariis et maxime in presenti ad structuram chori quem contributione elemosinarum christi fidelium mediante dicti fratres religiosi in nouum opus laudabiliter intendunt erexere manus porrexerint adiutrices aut in extremis laborantes quicquam suarum legauerint facultatum nos de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi singuli singulas dierum quadragenas de iniunctis sibi penitentiis dummodo consensus diocesani ad id accesserit in domino misericorditer relaxamus In cuius rei testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum muni mine duximus roborandum Datum apud vrbem ueterem X kalendas Septembris anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo pontificatus domini Nicolai pape IIII anno tercio