Charter Document - 03880317

Charter Document - 03880317


Charter Number: 03880317
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Albertus dei gracia dux Austrie et Styrie fideli suo iudici in Treschirichen graciam suam et omne bonum Suborta inter venerabiles viros abbatem et conuentum monasterii sancte crucis ex vna et te ex parte altera coram nobis materia questionis te asserente quod de colonis eorum super violacione pacis que Hantvrid dicitur iudicare deberes illis vero replicantibus quod nec de consuetudine nec de iure tibi huiusmodi competeret iudicare tandem priuilegiis suis inspectis inuenimus quod tantum in causis sanguinum que in mortem vel in penam mortis vergunt tibi ac ceteris nostris iudicibus in hominibus et colonis eorum iudicium est indultum Propter quod tibi [] inhibemus firmiter per presentes ne de hominibus eorum de cetero in causis huiusmodi que sicut premissum est ad mortis non vergunt supplicium iudicare presumas Datum Wienne XVII kalendas Februarii anno domini MCCLXXXX