Charter Document - 03880315
Charter Number: | 03880315 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otto dei gracia palatinus comes Reni dux Bawarie mutariis suis in Purchusen et Scherdingen graciam suam Pio fauentes affectu petitionibus venerabilium abbatis et conuentus sancte crucis in Austria ordinis Cisterciensis Patauiensis diocesis eisdem de karissimorum fratrum nostrorum Lvdwici et Stephani beneplacito atque voto indulsimus de nostre liberalitatis gracia speciali et principaliter ob karissimi patris nostri diue memorie nuper defuncti ac aliorum progenitorum nostrorum remedium et salutem quod duo talenta salis maioris ligaminis singulis annis semel eis transire debeant sine mvta Volumus igitur et firmiter ac stricte mandamus quatinus huiusmodi graciam prefatis abbati et conuentui et monasterio suo tam per nos quam per predictum patrem nostrum karissimum olim factam eisdem debeatis absque omni exactione thelonei siue mute sev quolibet alio detrimento inuiolabiliter et perpetuo conseruare sicut graciam nostram in hac parte volueritis promereri Ipsi enim prelibati abbas et conuentus nobis promiserunt firmiter et sincere quod in recompensam talis gracie sibi facte anniuersarium predicti patris nostri karissimi defuncti cum nostra et progenitorum nostrorum comemoratione speciali deuote annis singulis celebrabunt In quorum omnium euidens testimonium atque robur presens instrumentum sibi dedimus nostri maioris sigilli robore communitum Datum apud Lantshutam anno domini millesimo ducentesimo LXXXX in dominica Quasimodo geniti