Charter Document - 03880310
Charter Number: | 03880310 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1289 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam breuis hominum memoria turbe rerum non sufficit sapientum sagacitas adinuenit vt que digna sunt memoria ne cum processu labili temporis euanescant scripturarum testimonio confirmentur Nouerint igitur vniuersi tam presentes quam futuri ad quos peruenerit presens scriptum quod ego frater Nicolaus prior totusque conuentus fratrum ordinis predicatorum in Noua Ciuitate quandam vineam in Phaffesteten sitam per Wolfgerum et vxorem eius Hildgardim felicis memorie tempore quo bene poterant coram ydoneis personis ac fide dignis nobis donatam fratribus monasterii sancte crucis pro quatuor libris minus XXX denariis quiete et libere possidendam vendidimus hoc adiecto quod vineam predictam fratribus memoratis ab inpeticione qualibet omni quo tenemur iure prout consuetudo terre exigit generalis nos obligamus defendere et tueri In cuius rei testimonium sigillum nostri conuentus duximus presentibus apponendum testibus annotatis qui sunt Gerhardus officialis Eberhardus dictus Samp Chunradus gener Helwigis Marquardus magister moncium Rudolfus filius Samponis Heinricus filius Sifridi Leupoldus filius Haelwigis Leupoldus Spizendorfer Chunradus Dornpech Eberhardus filius Samponis et plures alii fide digni Datum in Noua Ciuitate anno domini MCCLXXXIX VIII ydus Aprilis