Charter Document - 03880303
| Charter Number: | 03880303 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1287 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Albertus dei gracia dux Austrie et Styrie dominus Carniole Marchie ac Portusnaonis vniuersis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum peruenerit in perpetuum Cum illustrium principum inclite recordacionis antecessorum nostrorum gesta pia mente reuoluimus et prospicimus oculis consideracionis interne vt eorum iustis exemplis nostra coaptemus vestigia in voto gerimus et desiderio ampliori sperantes ex eo quod ecclesias et personas ecclesiasticas diuino cultui deputatas liberas atque ereptas a pressuris iniustis maiori pre ceteris gracia confouemus concessam nobis a summo rege regente et gubernante omnia ampliari graciam et salutem Hinc est quod ad instar excellencium predecessorum nostrorum ducum Austrie et Styrie religiosas feminas abbatissam et conuentum monasteri sancti Nycolai in Wienna extra muros ordinis Cysterciensis pluribus dotatas libertatibus et honorum titulis insignitas in amplexus defensionis et gracie nostre specialis duximus cum personis et rebus omnibus ipsius monasterii assumendas approbantes insuper et habentes ratas ac gratas gracias omnes libertates et iura quibus hucvsque ex largicionibus et indultis diuorum imperatorum et regum romanorum nec non antecessorum nostrorum principum Austrie et Styrie idem monasterium est gauisum et easdem generaliter presencium serie innouantes quasdam emunitatum ipsarum in specie decreuimus permissione munifica declarandas Videlicet quod in omnibus possessionibus earundem abbatisse et conuentus sibi iudicium quodque competat causis mortis tumdaxat exceptis Item si fur aut malefactor alius mortis obnoxius in bonis ipsarum deprehensus fuerit et detentus per officialem earum assignandus sit cingulotenus iudici competenti Item in causis ciuilibus dicta abbatissa et conuentus coram nobis et non iudicibus aliis respondere de iusticia debita censentur astricte Item dominabus prefatis liceat et licebit duo talenta satis maioris ligaminis per alueos Eny et Danubii et res suas alias per ducatus nostros et terras Austrie et Styrie ac cetera nostra dominia ducere sine thelonio quolibet et libere sine muta Mandamus igitur vniuersis et singulis fidelibus nostris firmiter et districte ne dictum monasterium vel personas deo famulantes ibidem vna cum bonis ipsarum presumant aliquatenus molestare aut iura infringere vel concessas eisdem libertates quomodo libet violare Qui vero in contrarium uenire presumpserit indignacionem nostram grauissimam se nouerit incurrisse In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum presens scriptum exinde conscribi et sigilli nostri munimine iussimus communiri Datum Vienne per manum magistri Gotfridi nostri prothonotarii tercio idus Octobris anno domini Millesimo ducentesimo Octogesimo septimo
