Charter Document - 03880298

Charter Document - 03880298


Charter Number: 03880298
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1286
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Albertus dei gratia dux Austrie et Styrie dominus Carniole Marchie ac Portus Naonis uniuersis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum peruenerit in perpetuum Cum illustrium principum inclite recordationis antecessorum nostrorum gesta pia mente reuoluimus et perspicimus oculis considerationis interne ut eorum iustis exemplis nostra coaptemus uestigia in uoto gerimus et desiderio ampliori sperantes ex eo quod ecclesias et personas ecclesiasticas diuino cultui deputatas liberas atque ereptas a pressuris iniustis maiori pre ceteris gratia confouemus concessam nobis a summo rege regente et gubernante omnia ampliari gratiam et salutem Hinc est quod ad instar excellentium predecessorum nostrorum ducum Austrie et Styrie religiosos viros abbatem et conuentum monasterii sancte crucis in Austria ordinis Cysterciensis pluribus dotatos libertatibus et honorum titulis insignitos in amplexus defensionis et gratie nostre specialis duximus cum personis et rebus omnibus ipsius monasterii assumendos approbantes insuper et habentes ratas ac gratas gratias omnes libertates ac iura quibus huc usque ex largitionibus et indultis diuorum imperatorum et regum Romanorum nec non antecessorum nostrorum principum Austrie et Styrie idem monasterium est gauisum et easdem generaliter presentium serie innouantes Quasdam emunitatum ipsarum in specie decreuimus permissione munifica declarandas videlicet quod in omnibus possessionibus eorundem abbatis et conuentus sibi iudicium quidque competat causis mortis dumtaxat exceptis Item si fur aut malefactor alius mortis obnoxius in bonis ipsarum deprehensus fuerit et detentus per officialem eorum assignandus sit cingulotenus iudici competenti Item in causis ciuilibus dicti abbas et conuentus coram nobis et non iudicibus aliis respondere de iustitia debita censentur astricti Item religiosis prefatis liceat et licebit duo talenta salis maioris ligaminis per alueos Eni et Danubii et res suas alias per ducatus nostros et terras Austriam et Styriam ac cetera nostra dominia ducere sine theloneo quolibet et libere sine muta Item in quatuor curiis suis scilicet Wienne in Noua Ciuitate in Prukka et in Marhekke exemptionis et securitatis indulto fruantur ita quod eedem curie a uiolentia iudicum ipsarum ciuitatum signanter educte ad nullas teneantur collectas contributiones dacias siue steuras salua ipsis abbati et conuentui nichilominus in posterum ubertate in Wienna septuaginta duas carratas uini in Noua Ciuitate quadraginta carratas uini sine steure siue exactionis debito propinandi qua gratia freti sunt tam ex indulto principum antecessorum nostrorum quam ex consensu ciuium usque ad hec tempora annuatim Mandamus igitur uniuersis ac singulis fidelibus nostris firmiter et districte ne dictum monasterium uel personas deo famulantes ibidem una cum bonis ipsarum presumant aliquatenus molestare aut iura infringere uel concessas eisdem libertates quomodo libet uiolare Qui uero in contrarium uenire presumpserit indignationem nostram grauissimam se nouerit incurrisse In cuius rei testimonium et perpetui roboris firmamentum presentes litteras memoratis abbati et conuentui sigillo nostro tradidimus communitas Testes autem omnium premissorum sunt venerabilis Wilhelmus abbas Scottorum in Wienna Ulricus nobilis de Touuers Otto de Haslowe Hermannus de Wolfgerstorf Fridericus dapifer de Lengenbach Levtoldus de Chuenring pincerna Reimpertus et Chalhohus fratres de Eberstorf Albertus Stuhso de Troutmannstorf Ulricus de Chappelle et quam plures alii fide digni Datum Wienne per manum magistri Bentzonis nostri prothonotarii et plebani de Mistelbach anno domini Millesimo ducentesimo octuagesimo sexto VIIII kalendas Januarii indictione quinta decima