Charter Document - 03880297
Charter Number: | 03880297 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Acta hominum si litterarum testiumque munimine roborentur calumpnie preuenitur materia et litis occasio adimitur successori Nouerint igitur ad quos presens scriptum peruenerit uniuersi quod ego Hadmarus de Arnstaine de consensu et bona voluntate heredum meorum Wichardi videlicet et Jeutte vineam meam in Gumpoltschirchen sitam iuxta vineam quondam Vlrici Modlarii quam propria pecunia comparatam per multorum annorum curicula iuste proprietatis tytulo possedi ab omni inpeticione liberam et quietam religiosis viris domino Sighardo abbati et conuentui monasterii sancte crucis pro summa XXVI talentorum wyennensis monete vendidi omni iure quo tenui perpetuo possidendam Vt autem prehabite vendicionis libertas nullius iniuria disturbetur sed ab omni impedimento sequestrata sit penitus et semota veritate presencium profiteor et promitto deffensionis clipeum contra quoslibet inpetitores dictis fratribus secundum formam iuris prouincialis plenarie et fideliter exhibere In huius rei testimonium presens instrumentum prefato abbati et conuentui conscribi feci sigillis domini Ottonis de Haslauwe et Rapotonis de Intzeinsdorf generi mei comunitam Testes sunt dominus Fridericus dapifer de Lengenpach Vlricus Capellarius Otto et Chadoldus filii Ottonis de Haslouwe Lupoldus de Sahsengange Wuluingus de Wildekke Datum anno domini MCCLXXXVI IIII nonas Junii