Charter Document - 03880292
Charter Number: | 03880292 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Philippus de Symaningen protestor ac pronuncio vniuersis per presentes quod ego de consensu vxoris mee Agnetis ac socrus mee Alhaidis nec non consobrini mei Herbordi domino S abbati sancte crucis et conuentui eiusdem loci vendidi trivm librarum redditus sitos in Wulfleinsdorf apud Prukkam pro XXVI talentis ab ipsis iure perpetuo possidendos secundum quod ipsos iuste proprietatis titulo possedi pacifice et quiete Promitto insuper ego una cum Rudolfo de Voetendorf easdem possessiones secundum ius terre comune ab omni questione et impeticione que suboriri possent domino abbati et conuentui defendere et tueri In huius rei memoriam presentem litteram sigillo domini Alberti dicti Stussone petii consignari cum testibus subnotatis qui sunt dominus Albertus dictus Stusso de Trautmansdorf Heinricus et Nicolaus filius eius milites dicti Chriechn Eisenrich Sifridus Chienperger Vlricus dictus Vuez Rudolfus de Vetendorf Wolfkerus de Owe Perengerus de Laub et alii quam plures Datum Wienne in die sancte Cecilie anno domini MCCLXXXV