Charter Document - 03880287
Charter Number: | 03880287 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Stephanus dictus de Myssowe marschalcus Austrie protestor et profiteor tenore presencium vniuersis quod Fridricus dictus de Wvlkendorf miles meus et capitaneus de Stovtz una cum fratre suo Vlrico nec non sororibus suis Gerdrudi et Geysla pari voto et consilio vnanimi dedit duos mansos sitos in Grvobe soluentes XVIII solidos denariorum abbati et conuentui monasterii sancte crucis iure perpetuo possidendos ita tamen quod idem abbas et conuentus pro comutatione reddituum predictorum memorato F dederunt in Velwen prope Stovtz redditus XVII solidorum et XV denariorum quos ipsi tranquillo iure possederant ab antiquo eodem iure simul et titulo possidendos In cuius rei euidentiam presentem litteram sigillo meo predicto monasterio tradidi communitam presertim cum idem contractus in mei presencia sit canonice atque legitime celebratus Huius rei testes sunt Hadmarus de Sunneberch Vlricus de Pirbowm Hainricus de Praitenweid Vlricus Osterman Albero de Sweinwart Chadoldus de Entzensdorf et alii quam plures Actum anno domini MCCLXXXV X kalendas Junii