Charter Document - 03880285

Charter Document - 03880285


Charter Number: 03880285
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Nycolaus palatinus filius H quondam bani totius Sclauonie protestor et profiteor vniuersis presentem litteram inspecturis quod ego ob remedium anime mee ac progenitorum meorum maxime ob reuerentiam gloriose virginis villam meam Laztay vocatam quam ego remutaui a Jacobo comite filio Ponich pro terra mea Moyscha vocata coram capitulo Castri ferrei iuxta quod in eiusdem capituli de eodem concambio confectis litteris plenius continetur dedi et donaui monasterio beate virginis Cysterciensis ordinis quod uocatur mons sancte Marie prope Kelhel abbati et fratribus ibidem deo famulantibus iure perpetuo possidendam iuxta omnes condiciones et metas sicut eam possedi pacifice et quiete Dedi quoque eandem villam ipsi monasterio absque diminucione et diuisione qualibet integraliter cum omnibus eius pertinenciis quocumque nomine censeantur In huius autem rei testimonium presentem litteram sigillo meo ac fratris mei domini J bani feci communiri resignaui etiam predictis fratribus litteras et instrumentum con cambii facti in cautelam ampliorem Actum in Coatz anno domini MCCLXXXV kalendas Julii XVI