Charter Document - 03880284

Charter Document - 03880284


Charter Number: 03880284
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Hainricus dictus Vysinch iudex Noue Ciuitatis cum vniuersitate ciuium ibidem protestamur ac pronunciamus tenore presencium vniuersis quod domus monasterii sancte crucis apud nos sita eadem libertate gaudere debet et gracia quam curia predicti monasterii Wienne nunc possidet et ab antiquo dinoscitur possedisse ita quod in rebus ipsius monasterii ad eandem domum deducendis ibidemque vendendis abbas et conuentus predicti monasterii a nullo prorsus possint vel debeant inpediri sed ab exactione qualibet stevrarum theloneorum vel mutarum ipsum monasterium penitus sit exemptum iuxta quod in priuilegiis et em unitatibus sepe dicto monasterio per illustres duces Austrie concessis non rasis non abolitis nec aliqua sui parte viciatis plene et expresse vidimus contineri Quia vero de vino ad sepe dictam domum deducendo inter venerabilem abbatem sancte crvcis et nos specialis questio vertebatur in hoc tandem conuenimus quod saluis aliis libertatibus ex tocius communitatis beneplacito et consensu annis singulis quando ipsis videbitur expedire quadraginta carratas vini nostre mensure deportabunt absque contradiccione qualibet vel obstaculo in ciuitate vendendas secundum mensuram ciuium vel etiam propinandas Addicimus preterea quod si predictus abbas et conuentus aliquem de fratribus suis vel etiam laycum de propria familia in predicta curia voluerint collocare hiidem ab omni exactione quocunque nomine censeatur liberi sint penitus et exempti Si vero aliquem de nostris ciuibus aut alias vndecumque talem personam posuerint que de prouentibus aut mercibus suis aut ex susceptione hospitum euidens lucrum in ciuitate habuerit hic pro communis boni vtilitate ad contributionem tenebitur ciuitatis hoc semper saluo quod ob amorem ordinis et reuerenciam specialem eidem taliter deferetur et parcetur quod se speciale beneficium senciat assecutum In cuius rei memoriam presentem litteram sigillo communitatis nostre fecimus communiri cum testibus subnotatis quorum nomina sunt hec Hainricus iudex et Lyvtoldus frater suus dicti Vysingi Engelgerus dictus Wvrzo Rvedlo et Hainricus fratres dicti Levblini Rudolfus Maurer Syghardus Vierdunch Merboto magister ciuium Rvdolfus Chunradus Prodanstorfer Hainricus Bverfeler Acta sunt hec anno domini MCCLXXXV III nonas Junii